Bedfordia Group - [home] Skip navigation - UK government accesskeys system Contact Us Home

Frequently Asked Questions

What is a question?

Panditur interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque vocat divom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: Caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro tantumque animis certatis iniquis. Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra vetitum discordia.Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt.

Quis metus aut hos aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas: tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. Nunc sinite et placitum laeti componite foedus. Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert: 'O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus. Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur per medios insignis equis tumidusque] secundo Marte ruat. Non clausa tegunt iam moenia Teucros: quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari obsidione sines. Muris iterum imminet hostis nascentis Troiae [nec non exercitus alter;] atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides.

Equidem credo, mea volnera restant et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua atque invito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuveris auxilio; sin tot responsa secuti, quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam vertere iussa potest aut cur nova condere fata.

How do I ask a question?

Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem ventosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? Nunc etiam manis, haec intemptata manebat sors rerum, movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes.

Nil super imperio moveor: speravimus ista, dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur: hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aevum. Magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt. Non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit. Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque revolvere casus da, pater, Iliacos Teucris.

Why all these questions?

Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: at Venus roo obscuro gradientes aere saepsit, et multo nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, molirive moram, aut veniendi poscere causas. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit laeta sens, uber plum illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque recentibus halant.